- MYLAE
- MYLAEinsulae circa Cretam sunt Plinioi, l. 4. c. 12. Cambrusae Nigro, Pineto vero Gniosa, et Listo.Item Siciliae urbs, Ptol. et Thutya, Malazon, vel Milazzo Fazello, et Aretio hodie appellatur: a Zanclaeis condita. Satis munita, in peninsul. in valle Demonae, in ora Boreali contra Aeolias Insulas, 30. milliar. a Peloro promontor. in Occasum Panormum versus, 17. a Tyndario in Ortum, 55. a Catana in Boream. Hîc Solis boves stabulatos fabulantur: quod quaedam ut fimum male olentia, efferantur in littus, Plin. l. 2. c. 98. Sunt etiam Mylae Thessaliae, incola Mylaeus. Steph. Myle Silio dicitur l. 14. v. 203.Subsidium infidum fugientibus aequora Myle,Vide Senec. Nat. Qu. l. 4. Item Myle, Siciliae fluv. Vide Cluverium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.